monumenta.ch > Ambrosius > sectio 108

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 10, 108
Quomodo ergo isti similem dicunt Patrem et Filium, qui unitatem substantiae negant? An secundum formam et figuram et colorem similem putant? Sed haec corporis sunt, haec compositionem quamdam indicant. Quomodo autem invisibili similitudinem secundum colorem aptamus aut formam? Aut quomodo creatura potest esse similis increato? Quomodo splendor gloriae, et character substantiae eius ; si diversa gloria, ut illi dicunt, diversa substantia est.