monumenta.ch > Ambrosius > sectio 107

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 10, 107
Sed quae non unius naturae sunt, diversae sunt utique atque distantis: et quae distantis naturae, consequens est ut similia esse non possint; nisi forte secundum speciem similia dicas, dissimilia secundum veritatem. Nam et lactis et nivis et cygni albentis concolor species est, sed discrepantiam servat distantis naturae; nec differentia naturarum specierum similitudine coloratur.