monumenta.ch > Ambrosius > sectio 104

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 9, 104
Partus enim Virginis non naturam mutavit, sed generandi usum novavit. Denique caro de carne nata est. Habuit ergo de suo Virgo, quod traderet; non enim alienum dedit mater, sed proprium e visceribus suis contulit inusitato modo, sed usitato munere. Habuit igitur carnem Virgo, quam naturae solemnis iure transcripsit in fetum. Eadem igitur secundum carnem generantis Mariae, genitique natura, nec dissimilis fratribus; quia dicit Scriptura, ut per omnia similis fratribus fieret . Similis utique Dei Filius nostri non secundum divinitatis plenitudinem, sed secundum animae rationabilis, et ut expressius dicamus, humani nostrique corporis veritatem.