monumenta.ch > Ambrosius > sectio 103

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 9, 103
Quid vero tam unius naturae, quam caro nostra cum Dominici corporis veritate? Diversis tamen utraque ducta causis, diversis orta principiis est. Caro enim Domini Spiritu in Virginem superveniente generata, non exspectavit virilis femineique coitus solemne commercium: caro vero nostra, nisi virilis iuxta femineusque sexus genitalia sulcis naturalibus obducat semina, intra viscera nescit materna formari; et tamen cum generationis fuerit causa diversa, carnis tamen in Christo cum hominibus omnibus una natura est.