monumenta.ch > Ambrosius > sectio 102

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 9, 102
Omnia nempe volatilia quae eiusdem generis videntur, eiusdem utique et naturae sunt, ut aquilarum unum genus et una natura est, vulturum similiter, et caeterorum secundum genus suum volatilium. Quemadmodum autem coeperint esse volatilia, tres species reperimus, et ortus eorum causas legimus esse diversas. Scriptum est enim dixisse Deum: Producant aquae repentia animarum viventium. et volatilia volantium . Et paulo post, cum paradisum fecisset Deus, et posuisset in eo hominem, scriptum est, quia figuravit Deus de terra bestias agri, et volatilia coeli . Significantur ergo volatilia hoc loco figurata de terra. Supra quoque legisti quia dixit Deus avibus: Crescite et multiplicamini ; utique ex coitu maris et feminae generationis incrementa praecipiens. Itaque advertimus etiam quae unius generis sunt, diverso modo esse coepisse: alia de aquis, alia de terra, alia de maris et feminae generatione; et unius tamen haec esse naturae, dissimilitudinemque substantiae non habere.