monumenta.ch > Ambrosius > sectio 101

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 9, 101
Quaeris quomodo hoc probari possit? Etiam in creaturis ostendam diversam speciem, diversa initia in plerisque, et unam esse substantiam, et de Scripturis exempla proferam. Itaque si in his quae mortalia sunt, hoc potest convenire; quemadmodum Patris et Filii et Spiritus divinitati legem cuiusdam necessitatis imponunt?