monumenta.ch > Ambrosius > sectio 100

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 9, 100
Caeterum si factum dicas aut creatum, quod interdum Filium dicunt; quia multa facta et creata sunt, non proprietatem substantiae videris significasse, sed speciem qualitatis. Aliud enim substantia, aliud qualitas est. Denique diximus et alibi, in ncr2utf8 οὐσίαν ita interpretatos Latinos, ut substantiam dicerent. in ncr2utf8 Οὐσὶα autem Dei cum dicitur, quid aliud significatur, nisi Deum semper esse? Quod litterae ipsae exprimunt, quoniam vis divina in ncr2utf8 οὖσα in ncr2utf8 ἀεὶ, hoc est, cum sit semper, in ncr2utf8 οὐσὶα dicitur, unius litterae mutato ordine propter sonum et compendium decoremque sermonis. Ergo in ncr2utf8 οὐσὶα, quod semper sit Deus, significat: ingeniti autem, ut tu vis, vel geniti appellatio quomodo sit, declarat, hoc est, quod non ex alio sit Pater, nec ex se Filius. Species hic videtur esse diversa. Species utique distincta, sed indistincta divinitas.