monumenta.ch > Hieronymus > Numeri, 28 > sectio 98

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 9, 98
Ita ergo si naturam cupio designare divinam, Deum verum debeo nominare. Cum autem Filium dico, generatum significo: cum Patrem quoque dico, generasse declaro. Non ergo hinc naturae discretionem facias, cum sit hoc significatorium generantis et geniti: significatoria autem huiusmodi exprimunt substantiae qualitatem; multi enim, ut dixi, filii, sed diversitas filiorum: alius per naturam, alius per gratiam.