monumenta.ch > Ambrosius > sectio 97

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 9, 97
Ideoque ingenitum et genitum dicunt esse dissimilem; quasi vero, quod alibi saepe iam dixi, generatio potestatis sit, non naturae. Cum enim dico genitum, non proprietatem naturae, sed significationem generationis expressi; et hoc exemplis evidentioribus approbabo. Nam si generaliter dicam Filium, nec addam cuius, potest intelligi et filius hominis, et filius iniquitatis, et filius pestilentiae, et filius diaboli, sicut de Iudaeis Scriptura testatur : et quod in usu est, et foetus pecudis, et pulli columbarum. Et ideo in appellatione filiorum non est expressio significata naturae. At vero si naturam designare desidero, aut hominem nuncupabo, aut equum nominabo, aut avem dicam, ut natura possit intelligi.