monumenta.ch > Ambrosius > sectio 96

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 9, 96
Dicunt ergo quia Pater omnem causam, hoc est in ncr2utf8 αἰτίαν, sicut Graeci dicunt, supergressus, cum ex alio creatus non sit, non sit filius; cum utique substantia sit, non aliunde principium habens vel causam, ex qua sit: et ideo, inquiunt, alia talis substantia esse non potest, quia omnia ex Patre Deo habent subsistendi causam. Unde non esse verisimile dicunt, ut Filius quia ex Patre est, et ex se causam non habeat ut sit, sed ex Patre, similis sit Patri: cum Pater ex alio causam non habeat, Filius autem, ut ipsi allegant, esse non potuerit, nisi hoc ipsum ex Patre ut esset, acceperit.