monumenta.ch > Ambrosius > sectio 95

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 9, 95
Sed tamen quemadmodum vultis, inaestimabilis sit huius praerogativa sermonis, quae non auctoritate aliqua designatur, sed vestro aestimatur arbitrio. Quo igitur hoc proficit, ut ex verbo velitis facere inter Patrem et Filium distantiam naturae, distantiam potestatis? Ingenitus, inquit, et genitus non possunt unius esse naturae atque substantiae; aut, quemadmodum interdum dicunt, inoperatus et factus non sunt unius naturae. Neque enim discretionem faciunt ingeniti et inoperati, neque distantiam volunt esse inter genitum vel creatum, modo ut creaturam Filium dicant.