monumenta.ch > Ambrosius > sectio 94

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 9, 94
Multa possunt et innumera exempla suppetere, ut de eo quod genitum non sit, dicatur ingenitum. Nam et mundum plerique ingenitum esse dixerunt, et materiam rerum omnium, quam Graeci hylen dicunt, quasi silvam materialem, ingenitam esse memorarunt. Vident igitur in hoc verbo praerogativam quamdam potestatis esse non posse, nisi forte hoc verbo sibi honorare Deum videntur, quo philosophi mundum putaverunt esse donandum. Numquid ergo sic ingenitus Pater, sicut mundus? Absit. Aut hic solus Deum decet sermo, cum Deus ultra sermonum omnium sit ambitum. Nihil igitur pretiosum Deo in eo sermone, qui communis possit esse cum caeteris.