monumenta.ch > Ambrosius > sectio 93

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 9, 93
Intelligitur hoc, ergo non legitur. Sed si intelligitur, nec Spiritum sanctum genitum legi: ergo et Spiritus, quia genitus non est, ingenitus utique secundum vestram sententiam nominandus est. Si igitur ingenitum dicitis et genitum non posse unius esse substantiae; superest ut de Patre et Spiritu sancto, quia nec Patrem genitum legimus, nec Spiritum sanctum, unitatem divinae naturae et substantiae non negetis. Si enim in eo est vis omnis vestrae disputationis, quod ingenitus et genitus non possunt esse unius naturae: ergo qui non est genitus, cum eo qui non sit genitus, unius naturae atque substantiae est. Et si ideo putatis Patrem maiorem esse, quia genitus non est; numquid et Spiritus sanctus maior est Filio?