monumenta.ch > Ambrosius > sectio 92

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 9, 92
Sed si illi hoc dicunt, quod Arius: iustius ego debeo dicere, quod Apostolus dixit . Patrem enim dixit, non ingenitum nominavit: Filium dixit, et genitum Filium dixit. Quod legi, non nego; immo libenter usurpo: quod non legi, usurpare non debeo. Sed tamen, quod in dialectica non faceremus, usurpent; si non et forte dicant quia genitum non legimus Patrem sicut Filium, ideo ingenitum aestimare debemus.