monumenta.ch > Ambrosius > sectio 85

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 8, 85
Deinde Petrus unam naturam ostendit esse divinam: Ut nos, inquit, faceret divinae consortes naturae . Potuit enim sic dicere, si aliter aestimasset; potuit, inquam, sic dicere: Ut nos faceret divinarum consortes naturarum; maxime cum per Filium in naturae divinae consortium transeamus. Numquid potest donare, quod non habet? Ergo non est dubium quia de eo, quod habet, donat; et ideo habet naturam divinam, qui consortia divinae donat naturae.