monumenta.ch > Ambrosius > sectio 83

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 8, 83
Quid igitur agunt, qui negant naturam esse divinam, nisi ut iam non solum Filio calumnientur, sed etiam Patri? Si enim negatur natura Deus esse, ergo per gratiam est, ut homines: aut certe falso creditur, ut daemones, quorum simulacra Dei appellatione donantur. Sed Apostolicam auctoritatem sequamur, ut dicamus in simulacris naturam non esse divinam. Si ergo in simulacris non est, non est in daemoniis: superest ut in Deo divina sit natura atque substantia .