monumenta.ch > Ambrosius > sectio 81

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 8, 81
Dicunt etenim non esse scriptum Dei esse substantiam atque naturam; cum utique Filium Dei Patris esse splendorem gloriae, et characterem substantiae eius Scriptura testetur , et multos alios de divina dixisse substantia in alio libro plenissime ostenderimus .