monumenta.ch > Ambrosius > sectio 80

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 8, 80
Ergo ut respondeam, clementissime Imperator, per te mihi propositae quaestioni; primum omnium ingenitum in Scripturis divinis nusquam invenio: non legi, non audivi. Cuius igitur mutabilitatis sunt homines istiusmodi, ut nos dicant ea usurpare, quae non sunt scripta; cum ea quae sunt scripta, dicamus: et ipsi obiiciant quod scriptum non sit? Nonne ipsi sibi adversantur, et auctoritatem calumniae suae derogant?