monumenta.ch > Ambrosius > sectio 77

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 7, 77
Nec timeo ne tetrada videar inducere, nos enim vere solam, qui hoc asserimus, colimus Trinitatem. Non enim Christum divido, cum carnis eius divinitatisque distinguo substantiam; sed unum Christum cum Patre et Spiritu Dei praedico, et illos magis qui carnem Christi unius cum divinitate eius dicunt esse substantiae, tetrada inducere demonstrabo. Non enim quod eiusdem substantiae est, unus, sed unum est, nam utique Filium eiusdem cum Patre substantiae confitentes in tractatu concilii Nicaeni, non unam personam, sed unam divinitatem in Patre et Filio crediderunat.