monumenta.ch > Ambrosius > sectio 76

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 7, 76
Non enim ipse Deus Verbum pro anima rationabili et intellectus capaci in carne sua fuit, sed animam rationabilem et intellectus capacem, et ipsam humanam, et eiusdem substantiae, cuius nostrae sunt animae, et carnem nostrae similem, eiusdemque cuius caro est nostra substantiae, suscipiens Deus Verbum, perfectus etiam homo fuit, sine ulla tamen labe peccati; quia peccatum ipse non fecit, sed pro nobis peccatum factus est; ut nos essemus iustitia Dei in ipso . Caro ergo ipsius et anima eiusdem cuius anima nostra caroque substantiae est.