monumenta.ch > Ambrosius > sectio 75

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 7, 75
Sed verendum est, inquis, ne si duos principales sensus aut geminam sapientiam Christo tribuimus, Christum dividamus. Numquid cum et divinitatem eius adoramus et carnem, Christum dividimus? Numquid cum in eo imaginem Dei, crucemque veneramur, dividimus eum? Apostolus certe, qui de eo dixit: Quoniam etsi crucifixus est ex infirmitate nostra, vivit tamen ex virtute Dei ; ipse dixit quia non divisus est Christus. Numquid etiam cum dicimus quia animam rationabilem et intellectus nostri suscepit capacem, dividimus eum ?