monumenta.ch > Ambrosius > sectio 73

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 7, 73
Et ut sciamus quia secundum hominem loquebatur, praemisit supra dicens: Puer autem crescebat et confortabatur et implebatur sapientia; et gratia Dei erat cum illo (Ibid., 40). Et puer, nostrae nomen aetatis est: nec confortari virtus poterat Dei, nec crescere Deus, nec altitudo sapientiae Dei, nec plenitudo divinitatis impleri. Quae igitur implebatur, erat non Dei, sed nostra sapientia. Nam quomodo implebatur, qui ut omnia impleret descendit ?