monumenta.ch > Ambrosius > sectio 72

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 7, 72
Quomodo proficiebat Sapientia Dei? Doceat te ordo verborum. Profectus est aetatis, et profectus sapientiae, sed humanae est. Ideo aetatem ante praemisit, ut secundum hominem crederes dictum, aetas enim non divinitatis, sed corporis est. Ergo si proficiebat aetate hominis, proficiebat sapientia hominis: sapientia autem sensu proficit, quia a sensu sapientia. Iesus autem proficiebat aetate et sapientia. Quis sensus proficiebat? Si humanus, ergo et ipse susceptus est: si divinus, ergo mutabilis per profectum. Quod enim proficit, utique mutatur in melius: sed quod divinum est, non mutatur: quod ergo mutatur, non utique divinum. Sensus igitur proficiebat humanus; sensum ergo suscepit humanum.