monumenta.ch > Ambrosius > sectio 68

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 7, 68
Quid autem opus fuit carnem suscipere sine anima; cum utique insensibilis caro, et irrationabilis anima nec peccato sit obnoxia, nec digna praemio? Illud ergo pro nobis suscepit, quod in nobis amplius periclitabatur. Quid autem mihi prodest, si totum me non redemit? Sed totum me redemit, qui ait: Mihi indignamini, qui totum hominem sanum feci in sabbato ? Totum me redemit, quia in virum perfectum fidelis non ex parte, sed totus resurgit.