monumenta.ch > Ambrosius > sectio 67

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 7, 67
Sed de hoc dubitent prophetico, evangelicum hoc refutare non possunt de animae proprietate dictum; cum de morte Domini et resurrectione sit dictum; denique addit: Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso. Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam . Eamdem igitur ponit, quam suscepit. Suscepit dico; non enim Verbum ipsum Dei vivum in sua carne ad nostrae animae vicem factum est: sed sicut carnem nostram, ita et animam nostram perfectam naturae humanae assumptione suscepit. Assumpsit, inquam, animam, ut incarnationis suae benediceret sacramento; suscepit affectum meum, ut emendaret.