monumenta.ch > Ambrosius > sectio 66

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 7, 66
Nam quis potest negare quod susceperit animam, cum ipse dicat: Animam meam pono pro ovibus meis? Et iterum: Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam illam . Non per parabolam hoc dicitur, nec perfunctoria significatione, in qua aliud dicitur, et aliud intelligitur, sicut illud: Neomenias et sabbata vestra odit anima mea : licet etiam illud ad Christi animam possit referri, quae ideo posita est, ut aboleret Iudaicae superstitionis errorem, et unius sacrificii institueret veritatem.