monumenta.ch > Ambrosius > sectio 65

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 7, 65
Sed carnis istius, sicut volunt, formidabat, illecebras. Ergo et carnis susceptionem declinare debuerat; ne ad lubricum traheretur erroris. Sed quomodo lubricum poterat timere peccati, qui peccatum remissurus advenerat? Et ideo cum susceperit carnem hominis, consequens est ut perfectionem incarnationis plenitudinemque susceperit; nihil enim in Christo imperfectum. Suscepit itaque carnem, ut resuscitaret: assumpsit animam, sed animam perfectam, rationabilem, humanam assumpsit atque suscepit.