monumenta.ch > Ambrosius > sectio 64

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 7, 64
Quaero igitur qua ratione animam putent quidam a Domino Iesu non esse susceptam; an quia metus est ne sensu Christus laberetur humano? Dicunt quippe quia concupiscentia carnis legi mentis repugnet . Sed qui hoc ait, tantum abest ut Christum putaverit lege carnis in peccati vincula fuisse deducendum; ut ipse in aestu positus fragilitatis humanae, per Christum sibi subveniri posse crediderit dicens: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum (Ibid. XXIV, 25). Qui ergo alios a carnis lubrico vindicabat, numquid formidare poterat, ne etiam ipse dominatu quodam carnis istius vinceretur?