monumenta.ch > Ambrosius > sectio 63

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 7, 63
Et tamen de Patris et Filii divinitate consummaturum responsionem in superioribus me spoponderam: hoc autem libro de incarnationis Dominicae sacramento plenior, sicut debuit, facta digestio est. Nam cum illud quod ait Dominus: Tristis est anima mea usque ad mortem ; et infra: Pater meus, si possibile est, transfer a me calicem hunc: sed tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Ibid., 39); non ad Spiritus sancti compassionem, sed ad rationabilis assumptionem animae et naturae humanae refertur affectum, consequens est ut per assertionem Dominici sacramenti et plenitudinem naturae humanae fuisse astruamus in Christo, et ab infirmitatis praeiudicio Spiritum sanctum separemus. Non est enim obnoxius infirmitati, qui non est obnoxius passioni.