monumenta.ch > Ambrosius > sectio 61

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 6, 61
Desinant ergo dicere naturam Verbi in corporis naturam esse mutatam; ne pari interpretatione videatur natura Verbi in contagium mutata peccati. Aliud est enim quod assumpsit, et aliud quod assumptum est. Virtus venit in Virginem, sicut et Angelus ad eam dixit quia virtus Altissimi obumbrabit te . Sed natum est corpus ex Virgine; et ideo coelestis quidem descensio, sed humana conceptio est. Non ergo eadem carnis potuit esse, divinitatisque natura.