monumenta.ch > Ambrosius > sectio 60

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 6, 60
Quod si secundum litteram vos tenetis, ut putetis ex eo quod scriptum est, quod Verbum caro factum est, Verbum Dei in carnem esse conversum; numquid negatis scriptum esse de Domino, quia peccatum non fecit, sed peccatum factus est . Ergo in peccatum conversus est Dominus ? Non ita; sed quia peccata nostra suscepit, peccatum dictus est. Nam et maledictum dictus est Dominus, non quia in maledictum conversus est Dominus, sed quia nostrum suscepit ipse maledictum: Maledictus enim, inquit, qui pendet in ligno . Miraris ergo quia scriptum est: Verbum caro factum est, cum caro assumpta sit a Dei Verbo; quando de peccato quod non habuit, scriptum est quia peccatum factus est, hoc est, non natura operationeque peccati, utpote in similitudinem carnis peccati factus: sed ut peccatum nostrum in sua carne crucifigeret, susceptionem pro nobis infirmitatum obnoxii iam corporis peccati carnalis assumpsit.