monumenta.ch > Ambrosius > sectio 59

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 6, 59
Sic scriptum est, inquiunt, quia Verbum caro factum est . Scriptum est, non nego: sed considera quid sequatur; sequitur enim: Et habitavit in nobis, hoc est, illud Verbum quod carnem suscepit, hoc habitavit in nobis, hoc est, in carne habitavit humana; et ideo Emmanuel dictus est, hoc est, nobiscum Deus . Hoc ergo Verbum caro factum est, pro eo quod est, homo factus est. Sicut etiam in Ioel dixit: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem ; non enim super irrationabilem carnem, sed in homines futura promittitur gratiae spiritalis effusio.