monumenta.ch > Ambrosius > sectio 58

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 6, 58
Quid autem aliud agitis ista dicendo, nisi ut aut limum Adae, terramque nostram divinae substantiae comparetis, aut certe divinitatem in terrenae corruptelae iniuriam transferatis. Dicendo enim quod Verbum caro et ossa factum est, in terram utique dicitis esse conversum; quoniam caro et ossa de terris sunt.