monumenta.ch > Ambrosius > sectio 57

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 6, 57
Ergo si caro omnium et in Christo subiacuit iniuriae, quomodo unius illam cum divinitate dicitis esse substantiae? Si enim unius est substantiae Verbum et caro, quae de terra habet naturam, cur unius substantiae asseratur Verbum atque anima, quam perfectam naturae suscepit humanae? Unius autem substantiae est Verbum cum Deo secundum paternam professionem, et ipsius Domini assertionem, qui ait: Ego et Pater unum sumus . Unius ergo substantiae Pater cum terreno corpore praedicatur. Et adhuc indignamini in Arianis, quia hi dicunt Filium Dei creaturam esse; cum ipsi dicatis Patrem unius cum creaturis esse substantiae?