monumenta.ch > Ambrosius > sectio 56

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 6, 56
Didicistis igitur quia sacrificium de nostro obtulit. Nam quae erat causa incarnationis, nisi ut caro quae peccaverat per se redimeretur? Quod peccaverat igitur, hoc redemptum est. Non est ergo immolata divinitas Verbi, quia non peccaverat divinitas Verbi: et ideo non est Verbi natura in carnis conversa naturam; quia immunis peccati divinitas pro peccato, quod non fecerat, se non debebat offerre. Hoc enim in se obtulit Christus, quod induit: et induit, quod ante non habuit. Non igitur divinitatis suae divinitatem induit, in quo erat plenitudo divinitatis aeternae: sed carnem assumpsit, ut spolium carnis exueret, atque in semetipso et manubias diaboli crucifigeret, et trophaea virtutis erigeret.