monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.89 v > sectio 55

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 6, 55
Neque enim, ut quidam interpretati sunt, natura ipsa Verbi mutata est, quae immutabilis semper est, sicut ipse dixit: Videte, videte me, quia ego sum, et non sum mutatus . Sed etiam Paulus dixit: Quia Iesus Christus heri et hodie, ipse est in saecula , hoc est, qui non secundum naturam mutatus est carnis, sed immutabilis etiam in ipsa mutabili conditionis humanae qualitate permansit.