monumenta.ch > Ambrosius > sectio 53

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 6, 53
Denique hoc etiam Gabriel proprio sermone declarat dicens: Et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Dei Filius . Ex te, inquit, ut secundum hominem quod ex ipsa nasceretur, adverteres; ex se enim generavit Maria, ut quod generaretur ex ipsa, in eo salva generationis Dominicae praerogativa, corporis esset vera natura. Sed et Paulus dicit se praedestinatum esse in Evangelium Dei: Quod ante, inquit, promiserat per prophetas de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem . Et ad Galatas: Postquam autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere . Et ad Timotheum dixit: Memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David .