monumenta.ch > Ambrosius > sectio 51

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 6, 51
Horum omnium auctores sunt, qui divinitatem et carnem Domini unius naturae fuisse dixerunt. Legi enim quod non crederem, nisi ipse legissem: legi, inquam, in cuiusdam libris sic positum, et organum, et eum a quo movebatur organum, unius in Christo fuisse naturae. Quod ideo posui, ut ex scriptis nomen deprehendatur auctoris; et advertant, quamvis exquisitissimis argumentis, et phaleratis sermonibus non posse vim veritatis obduci.