monumenta.ch > Ambrosius > sectio 49

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 6, 49
Sed dum hos redarguimus, emergunt alii qui carnem Domini et divinitatem dicant unius esse naturae. Quae tantum sacrilegium inferna vomuerunt? Iam tolerabiliores sunt Ariani, quorum per istos perfidiae robur adolescit; ut maiore contentione asserant Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unius non esse substantiae; quia isti divinitatem Domini et carnem substantiae unius dicere tentaverunt. Deinde cum isti dicant quia Verbum in carnem, capillos, sanguinem et ossa conversum est, et a natura propria mutatum est; datur illis locus ut infirmitatem carnis ad infirmitatem divinitatis, quadam facta divinae naturae mutatione, detorqueant.