monumenta.ch > Hieronymus > csg75.697 > bsbClm6224.178 > sectio 48

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 6, 48
Nonnulli etiam aliud Dei Verbum, aliud Dei Filium crediderunt: cum ipsum, qui in principio erat Verbum apud Deum Patrem, in sua propria venisse Evangelista testetur (Ibid., 11). Sunt autem qui tamquam ad unum prophetarum, ita ad Christum factum esse Verbum arbitrati sunt, non ipsum esse Dei Verbum. Sed de nullo prophetarum dictum est quia Verbum caro factum est. Nullus prophetarum abstulit peccata mundi. De nullo alio dictum est: Hic est Filius meus dilectus in quo complacui . De nullo prophetarum legimus quod sit Dominus maiestatis, quod de Christo Apostolus dixit quia Iudaei Dominum maiestatis crucifixerunt .