monumenta.ch > Ambrosius > sectio 40

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 5, 40
Sed nec sepulcrum quidem eius miraculo caret. Nam cum esset unctus a Ioseph, et in eius monumento sepultus , novo opere quodam ipse defunctus defunctorum sepulcra reserabat: et corpus quidem eius iacebat in tumulo; ipse autem inter mortuos liber, remissionem in inferno positis, soluta mortis lege, donabat. Erat ergo caro eius in monumento, sed virtus eius operabatur e coelo. Ostendebatur omnibus per corporis veritatem, quia non caro erat Verbum, sed caro erat Verbi. Caro quidem gustavit mortem, sed impassibilis Dei virtus: et si exuit corpus, nullum tamen de corpore Deo damnum.