monumenta.ch > Hieronymus > sectio 20 > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 5, 36
Generatio generationi non praeiudicat, nec caro divinitati; quia nec pignus Patri, nec voluntas passioni, nec passio voluntati, Idem enim patiebatur, et non patiebatur: moriebatur, et non moriebatur: sepeliebatur, et non sepeliebatur: resurgebat, et non resurgebat; quia corpus proprium suscitabat: quia quod cecidit, hoc resurgit: quod non cecidit, non resurgit. Resurgebat igitur secundum carnem, quae mortua resurrexit: non resurgebat secundum Verbum, quod non resolutum fuerat in terram, sed apud Deum semper manebat.