monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16 > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 4, 32
Hic ergo qui ante reticebat, ut doceret nos quod impiorum nec verbum debeamus iterare: hic, inquam, ubi audivit: Vos autem quid me dicitis ? statim loci non immemor sui, primatum egit: primatum confessionis utique, non honoris; primatum fidei, non ordinis. Hoc est dicere: Nunc nemo me vincat, nunc meae partes sunt: debeo compensare quod tacui, debet prodesse quod silui. Lingua mea non habet spinas; sine impedimento fides debet exire. Dum alii coenum, alienae licet, prolatae tamen impietatis evacuant, qui aut Eliam, aut Hieremiam, aut unum ex prophetis Christum esse dixerunt ; habuit enim ista vox coenum, habuit ista vox spinas: dum alii, inquam, hoc lavant coenum, dum in aliis enodantur hae spinae, vox nostra Filium Dei Christum resultet. Mihi purus est sermo, cui nullas spinas expressa reliquit impietas.