monumenta.ch > Ambrosius > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 4, 30
Taces ergo, Simon, et respondentibus aliis, adhuc taces ; cum ipse sis primus, qui etiam non interrogatus interrogas: nec times, ne reprehendaris a Domino, quia non respondes interroganti? Ideo, inquit, non respondeo, quia non interrogor meam, sed alienam sententiam; legi enim: Ut non loquatur os meum opera hominum : opus autem est perfidorum perfidias praedicare. Ergo taceo adhuc, quia nondum id quod sentio interrogor: non proferam labiis, quod animus non probavit. Erit tempus quando respondeam. Interrogabor et ipse quid sentiam, tunc demum respondebo quod meum est; meum est enim fidem loqui, pietatem asserere, gratiam praedicare.