monumenta.ch > Ambrosius > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 4, 29
Petrus dicit, Tu es ; non dicit: Tu esse coepisti. Petrus dicit: Tu es Filius Dei; non dicit: Tu es creatura. Dixit hoc Ioannes. Si adhuc non credidisti, quia non intellexisti mysterium supra sapientiam recumbentis, repetivit Petrus. Commendavit utrumque Christus, alterum iudicio, alterum mysterio; id enim addidit, ut legeres quod in Christi pectore recumbebat, et intelligeres quod eius caput, in quo principale omnium sensuum est, arcano quodam sapientiae replebatur. Sed si non putas intelligendum esse mysterium, saltem noli impugnare iudicium. Laudatur Petrus, quia Dei Filium credidit, quem videbat; quia se ab imperitae plebis rudibus adhuc opinionibus separabat. Denique cum interrogasset Dominus, quid homines de Filio hominis aestimarent, cum diceretur vulgi sententia, Petrus tacebat.