monumenta.ch > Ambrosius > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 4, 27
Noluit se sic Christus agnosci, nec his tantum, quae supra hominem sunt, meritis aestimari. Denique cum interrogasset: Quem me dicunt esse homines ? cum alii dicerent Eliam, alii Hieremiam, aut unum ex prophetis; nullius sententiam praedicavit: cum Petrus dixisset: Tu es Christus Filius Dei vivi (Ibid., 16); hunc solum non immerito laudavit.