monumenta.ch > Ambrosius > sectio 27 > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 4, 26
Si credas iterum quia Christus principium non sumpsit ex Virgine, sed tamen aliquod ante Christum aestimes esse principium: in tempore distantia, de impietate contentio est; Virginis enim supparem negasti esse, non temporis. Ego autem et supparem Virginis secundum susceptionem corporis non negabo, et creatorem temporis confitebor. Quid enim proficis, si dicas quia Christus haec an illa sit creatura? Creatura mutatur, non divinitas adoratur.