monumenta.ch > Ambrosius > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 4, 23
Noli igitur et tu secundum naturam interpretari, quod praeter divinitatis naturam est. Nam etsi credas a Christo veram carnem esse susceptam, et offeras transfigurandum corpus altaribus; non distinguas tamen naturam divinitatis et corporis, et tibi dicitur: Si recte offeras, non recte autem dividas, peccasti . Divide quod meum, divide quod suum Verbi est. Ego quod erat illius, non habebam: et ille quod meum est, non habebat. Suscepit quod meum est, ut impertiret quod suum est: suscepit non ut confunderet, sed ut repleret. Si credas susceptionem, affingas confusionem; Manichaeus esse desisti, nec tamen Ecclesiae filius esse coepisti.