monumenta.ch > Ambrosius > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 3, 22
Sed quod ille audivit, hoc mihi dixit: et quod audivit a Christo, hoc nec ego possum negare verum esse de Christo. Ergo quod audivit, audivi: et quod vidit, vidi; ille enim vidit, quod vidit: non utique divinitatem, quae secundum naturam suam videri non potest. Sed quia secundum naturam suam videri non poterat, suscepit quod erat praeter naturam divinitatis; ut secundum naturam corporis videretur. Denique et Spiritus sanctus in specie visus est, sicut columba ; quia videri divinitas in suae claritatis veritate non poterat.