monumenta.ch > Ambrosius > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 3, 21
Ne quaerite cuiusmodi naturam. Nescio multo melius hoc, quam scio. Hoc solum bene scio, quod nescio, quae scire non possum. Quod vidimus, inquit, et quod audivimus (I ioan. 1, 3), Ioannes dicit: hoc solum bene scire se dixit, quod audivit et quod vidit, qui in Christi pectore recumbebat. Ergo illi satis est audisse, mihi non est satis.